라틴어 문장 검색

Et habitaverunt in Galaad et in Basan et in viculis eius et in cunctis suburbanis Saron usque ad terminos.
그들은 길앗과 바산과 거기에 딸린 마을들과 사론의 모든 목초지 끝까지 퍼져 살았다. (불가타 성경, 역대기 상권, 5장16)
Fratres autem eorum in viculis suis morabantur et veniebant per septem dies de tempore usque ad tempus, ut essent cum illis.
촌락에 사는 그들의 형제들이 이레마다 번갈아 와서 그들을 도왔다. (불가타 성경, 역대기 상권, 9장25)
Et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea, sicut tugurium in cucumerario, sicut civitas, quae obsessa est.
딸 시온이 남아 있는 모습은 포도밭의 초막 같고 참외 밭의 원두막 같으며 포위된 성읍 같구나. (불가타 성경, 이사야서, 1장8)
Philisthim quoque diffusi sunt per urbes Sephelae et Nageb Iudae ceperuntque Bethsames et Aialon et Gederoth, Socho quoque cum viculis eius et Thamnan et Gamzo cum viculis earum et habitaverunt in eis.
필리스티아인들도 평원 지대와 유다 남부의 성읍들을 공격하여 벳 세메스, 아얄론, 그데롯, 소코와 거기에 딸린 마을들, 팀나와 거기에 딸린 마을들, 김조와 거기에 딸린 마을들을 점령하고 그곳에 자리 잡았다. (불가타 성경, 역대기 하권, 28장18)
Manasses quoque non occupavit Bethsan et Thanach cum viculis suis nec expulit habitatores Dor et Ieblaam et Mageddo cum viculis suis; mansitque Chananaeus in terra hac.
므나쎄 지파는 벳 스안과 거기에 딸린 마을들, 타아낙과 거기에 딸린 마을들, 그리고 도르와 거기에 딸린 마을들에 사는 주민들, 이블르암과 거기에 딸린 마을들에 사는 주민들, 므기또와 거기에 딸린 마을들에 사는 주민들을 쫓아내지 않았다. 그래서 가나안족은 계속 그 땅에서 살기로 작정하였다. (불가타 성경, 판관기, 1장27)
Et in viculis per omnes regiones eorum, de filiis Iudae habitaverunt in Cariatharbe et in pagis eius et in Dibon et in pagis eius et in Cabseel et in viculis eius
들판이 딸린 촌락들로 말하면, 유다의 자손들 가운데 일부가 키르얏 아르바와 거기에 딸린 마을들, 디본과 거기에 딸린 마을들, 여캅츠엘과 거기에 딸린 촌락들에 자리를 잡고, (불가타 성경, 느헤미야기, 11장25)
Idem namque sanctus, sub vili tugurio sanctificate domus, cuius esset apud Deum meriti crebris manifestabat miraculorum signis.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 16:6)
Melius in mensa regia sedet aurum quam in pauperis domo vel rusticano tugurio, et longe honorabilius trotonerius et macer equitatur equus quam pinguis valde et opimae et suavis ambulaturae asinus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 8:2)
Virgo igitur ut praetaxavimus a coelestis regionis emergens confinio, in mundi passibilis tugurium, curru vitreo ferebatur, qui Junonis alitibus, nullius jugi ministerio disciplinatis, sed sibi spontanea voluntate conjunctis, trahebatur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:5)
Tunc subito clamore Dei populus commotus, undique tentoriis et tuguriis aquam convehunt qua tandem aries ab igne restinctus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 20:4)
Proverbialiter enim Socratem dicunt saeculares tumultus devitantem etagrestem vitam cupientem nemus incoluisse et tugurii loco dimidium inhabitassedolium, cuius fundum vento opponebat et ymbri et quod erat apertum iocundosoli.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 199:1)
Vix dum populis hostilibus stratis, gregatim peremptorum necessitudines ducebantur, humilibus extractae tuguriis, aetatis sexusque promiscui, et fastu vitae prioris abolito, ad infimitatem obsequiorum venere servilium, et exiguo temporis intervallo decurso, caesorum aggeres et captivorum agmina cernebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 12:1)
Incitante itaque fervore certaminum, fructuque vincendi, consurrectum est in perniciem eorum qui deseruerant proelia, vel in tuguriis latitantes occultabantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 13:1)
Hostiles tamen agros omni frugum genere divites, cum segetibus et tuguriis inflammari permisit, ita demum cum usui necessaria abunde sibi quisque collegisset, et hoc modo sauciabatur salus hostium nesciorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 14:1)
Nec enim apud eos vel arundine fastigatum reperiri tugurium potest.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION